Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 74

Liber I


longam, quae quidem plurima legenti et cogitanti occurrent" Oratio per introductam vel rem vel personam, interdum enumeratione utitur, ut: "Si respublica loqui posset, haec et haec diceret"; aut "Si pater ipse iudicaret, quid diceret quum haec probarentur?" Sed his modis rarissime vel nunquam epistola utitur.
De amplificatione.
Cap XXX.
Amplificatio est oratio ex communibus locis sumpta ad rem augendam vel exaggerandam. Loci communes sunt qui ad omnes causas accommodari possunt. Hi plurimi sunt. Nos paucos et ad institutionem nostram maxime necessarios proferemus. Ex his primus ac praecipuus est ab autoritate Dei in primis et eorum quos Sanctos appellamus, deinde Pontificum, magistratuum, praeterea sapientum, iurisconsultorum, legum, caeterarumque tum personarum, tum rerum, quae summam inter homines autoritatem habent, quum ostendimus, quid de re, de qua agimus, senserint, dixerint, fecerint, curaverint. Alius est locus, per quem ostendimus, ad quos ea res pertineat, utrum ad omnes, an ad superiores, de quibus modo diximus: an ad pares amore, fortunis, corpore: an ad inferiores aetate, fortuna, caeterisque rebus: rursus ad optimum quenque, an ad quemvis: ad vivos, an

Torna all'inizio