perpetuam felicitatem inquietaret. Verum, quia 				c.101r.b 
superius dictum fuit, in c. III, quod, que de Inferis 
fingendo loquebantur poete, in humanis corporibus 
assignare conati sunt, ideo scias quod per hunc fluvium  
intellexerunt etatem decrepitam. Nam anime 
nostre vigent suntque alacres et plene memoria usque 
ad virentem senectam, sed, in decrepita, memoria cuncta 
perit. Qua lapsa, succedit mors et anime ad alium 
locum tendunt, unde poete fingunt animas Letheo haustu  
ad corpora prima reverti. Require in eodem li. c. 
XLIIII et in li. de Anima c. XXXVI. Ac Macrobius, 
in li. primo super Son. Sci. , dicit, alligando Platonicos, 
quod non repente a celo, idest a circulo galaxie, dilabens 
celestis anima luteum corpus // induitur, sed					 c.101v.a 
sensim, descendendo per varias celestes speras, in singulis 
societatem accipit huius testei vestimenti6. Require 
in li. Celi, c. XXI et in li. Stel. er. c. IIII. Et Servius, 
Mathematicos allegando, dicit quod anima, descendens 
de celis, ut corpori misceatur, transit per VII circulos 
planetarum et inde accipit septem vicia capitalia. Nam,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |