LXXVIII. – DE TENSO POST FESTUM SANCTI MICHAELIS. 
Item statuerunt quod a Loghia de Vartio Reis et a Cornuto  
et a Torrigia infra sit tensum usque ad medium octobre et hoc  
sub poena et bano dando dicto comuni soldorum quinque imperialium  
pro qualibet vice et noda bestiarum. 
In valle autem de Solzio possit quaelibet persona dictae vallis  
pasculare cum suis bestiis a fondo dictae vallis versus colterium  
illorsum et a prozio de Scarpia sursum usque ad Sanctum Ioannem Baptistam. 
LXXIX. – DE BALLIS NON PORTANDIS LOCATIS A PARTITORE. 
Item statuerunt quod aliquis victuralium non possit nec debeat  
portare nec ducere aliquam ballam seu mercantiam sibi  
locatam a partitore nisi dicto victurali contingerit per suam  
voltam. Et hoc sub poena et bano soldorum LX imperialium pro  
quolíbet et qualibet vice. Cuius poenae tertia pars sit curiae  
materellae, alia tertia sit dicti comunis et alia tertia sit accusatoris.  
Et quilibet fide dignus possit accusare. Et ultra praedicta  
poena amittat voltam illius anni. Quae poena sit aliorum  
victuralium. 
LXXX. – DE NON HABENDO NISI UNAM BALLAM PRO QUALIBET VOLTA. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod aliquis victuralium  
habens roatam sive voltam in dicta valle Diverii non possit nec  
debeat habere pro qualibet roata ballarum nisi unam ballam. 
LXXXI. – DE PLANTIS PLANTANDIS SUPER TERRITORIO COMUNIS. 
Item statuerunt quod quilibet caput ignis teneatur et debeat  
omni anno plantare super suprascripti comunis territorium  
unam plantam castanegam et usufructus dictae plantae sit illius  
qui eam plantaverit. Dummodo non plantet a XII spaciis  
prope terram alterius et a sex spaciis prope plantas alterius sic  
plantatas ut supra. Et quod non incidatur nec devastetur aliqua  
arbor castanega posita super territorio comunis. Et hoc  
sub poena soldorum quinque imp. pro qualibet arbore castanega  
et pro qualibet vice. Et quilibet fide dignus possit accusare.  
Quae poena sit dicti comunis. 
LXXXII. – DE FENO VENDENDO. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod in dicta valle Diverii  
foenum vendatur et ematur ad computum centenarii sub poena  
soldorum quinque imperialium pro qualibet persona contrafaciente  
et qualibet vice.
  |  
  |