C .
Adveniente die quo posicionibus respondetur, factoque
hoc, in fine cuiuslibet posicionis scribat notarius cuiuslibet
posicionis responsionem.
Demum sic scribat: die tali respondit R predictus posicionibus
omnibus premissis, ut iuxta eas superius est
conscriptum.
D .
Quandoque tamen non potest una eadem die omnibus
posicionibus responderi, quia multe sunt, vel quia
super hiis omnibus oritur questio inter partes, et aliis
omnibus causis. tunc ita scribat notarius: die . . R predictus
respondit omnibus posicionibus suprascriptis signatis hoc
signo A, prout iuxta eas superius scriptum est. et faciat
in capite cuiuslibet posicionis cui responsum est hanc
litteram A.
d.
Terminus ad dandum articulos, et eorum exhibicio
scribatur ita ut supra de posicionibus scriptum est.
Et post exhibicionem registrantur inmediate, si nihil
contra eos proponitur.
Si vero pars aliqua velit contra datos articulos dicere,
tunc datur terminus ad dicendum et dandum in scriptis
contra eos quidquid dicere volunt. et interim recipiant
copiam, si eis videbitur expedire.
H.
Iustificatis quidem articulis, et dato termino ad probandum,
cuius termini forma satis leviter trahi poterit
de aliis terminis suprascriptis, procedatur ad productionem
testium. unde subsequenter de testibus est videndum.
|
|