quorum in superficie non possumus miseriam pervidere. Beatus , enim,
qui intellegit super egenum et pauperem . Et quare beatus? In die , inquit,
mala liberabit eum Dominus . Felix ista promissio, ut postmodum in
divino liberetur examine, qui nunc subvenit indigentibus in merore; tunc
a miseria calamitatis eripitur, qui modo miseriam patientibus miseretur.
Sed audiamus adhunc, quid psalmista prosequitur: Dominus , ait, conservet
pauperibus exhibet, totius Christianitatis orationem continuam
promeretur. Omnis enim universalis ecclesia toto terrarum orbe diffusa
pro illo Deum cotidie supplicat, quae videlicet hunc psalmum cotidiana
iugiter devotione frequentat. Adde, quod haec oratio numquam in divinae
clementiae valet devenire contemptum, quae videlicet a Spiritu sancto facta
est, qui est ipsa remissio peccatorum. Quo enim pacto orationem a semetipso
compositam non admittat? Quomodo quod orare docuit, non exaudiat?
Beatus ergo, et vere beatus, qui intellegit super egenum et pauperem.
Unde Moyses immo Dominus per Moysen: Si unus , ait, de fratribus tuis,
qui moratur intra portas civitatis tuae, in terra, quam Dominus Deus tuus
daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec
contrahes manum, sed aperies eam pauperi et dabis mutuum, quo eum
indigere perspexeris . Et alibi: Non deerunt pauperes in terra habitationis
tuae, iccirco praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egendo et pauperi,
|
|