respiciens Nazareth et campum magnum Galilee. Super illum montem cum
magna difficultate ascendi et loca tabernaculorum ego vidi et ibi oravi.
In pedes hujus montis. versus occidentem. fuit capella constructa. sed
nunc est destructa: apparent tamen muri et vestigia. ubi Cristus
dixit tribus discipulis Petro. Johanni et Jacobo: Nemini dixeritis visionem
hanc. donec Filius hominis resurgat a mortuis.
De monte Tabor inter orientem et meridiem ad tria miliaria. est villa
Endor in monte Hermoyn. et hec est illa. de qua dicit Psalmus:
Disperierunt in Endor. In hac villa mansit mulier habens spiritum phythonem.
que ad instanciam Saulis Samuelem suscitavit. ut habetur primo
Regum. penultimo capitulo. et tamen Samuel sepultus fuit in Ramatha
Sophin longe per duas magnas dietas.
Sub monte Hermon minori. longe a monte Tabor per quatuor
miliaria. est civitas Naym. in qua Cristus suscitavit filium vidue.
quum precepit portantibus ut starent. et restituit eum matri sue vivum.
ut legitur Luce vijº capitulo: ibi enim est una ecclesia dirupta. ubi
factum fuit hoc miraculum. et sunt pessimi Saraceni in terra illa et qui
multa jurgia et opprobria faciunt cristianis.
De civitate Naym ad X miliaria versus campum magnum Galilee
inter meridiem et occidentem. est Sunam civitas: sed nunc
est una villa. de qua fuit Abisay. Sunamitis pulcra valde. que tradita
fuit David in senectute sua. ut calefaceret eum. ut legitur tertio Regum.
Iº capitulo.
De hac civitate fuit Sunamitis. que habuit filium ad preces Helysei
prophete: et. dum crevisset puer. mortuus est: et tunc Sunamitis
perrexit [ad] Helyseum rogans pro filio suo. Tunc Helyseus.
veniens ad Sunamitem. posuit os ejus super os pueri et manus super
manus. oculos super oculos ejus. et resuscitavit eum et restituit eum
matri sue.
|