: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 29


preclare victorie per universam Italiam divulgatur, ecclesia virtute roboratur, sacerdotes de
Legati constantia glorificantur, omnesque ipsum predicant laude dignum, qui hostem invictissimum
vicit et insuperabilem superavit. Ipse namque divina virtute suffultus, stultam esse
Salinguerre sapientiam in facto comprobavit; nunc vero in expugnatione Padue, astrologiam
et sortilegia Ecelini esse vanissima luce clarius demonstravit.
Interea dum hec Padue feliciter agerentur, superbissimus Ecelinus a Mantue vastatione
revertens, fluenta Mincii cum exercitu pertransibat. Ubi nuncius ecce quidam anelans et
anxius stetit ante tyrampni presenciam et ipsi interoganti: Que nova? respondit: Mala, domine,
quia Paduam perdidisti
. Illum siquidem nuncium asque mora fecit suspendi. Post hec
per spacium temporis aliquanti et ecce ei alter nuncius occurrit velox, priori felicior et facto
editus meliori veniens a Verona, qui occulte cum timore maximo ei captam esse Paduam
nunciavit. Tunc ille maximo ac inestimabili dolore commotus, iussit exercitum fluvium pertransire,
cursusque de inde usque Veronam sine intermissione aliqua agitari; itaque de duabus
dietis unam conficiens, omnibus admirantibus et festinationis causam ignorantibus, velociter
Veronam pervenit, ubi fit omnibus manifestum Paduam ad manus inimicorum penitus advenisse.
Auditis his rumoribus, Paduani ceperunt inconsolabiliter lamentari, tum pro uxoribus filiis et
filiabus et substantiis, de quorum statu in discrimine tanto erant incerti, tum quia videbant
se in manibus tiranni constitutos. Tunc insatiabilis homicida et draco venenosus addens afflictionem
afflictis, preter aliquos sceleratos iussit capi omnes penitus Paduanos quorum numerus
ad duodecim milia pertingebat, ipsosque cum pedibus alligatos includi fecit in carceribus
tenebrosis, quos omnes fame et aliis suppliciis miserabiliter interfecit. Iterum precepit
quod si aliquis Paduanus in fuga fuisset deprehensus, continuo manibus et pedibus privaretur.
Multique tali pena puniti iacebant in agris et viis prostratis, ad quorum horrendos rugitos
validosque clamores nullus propter timorem tiranni commotus misericordia flectebatur. Tunc
etiam Ansuisium sororis sue filium gravissimis catenis et compedibus alligavit, imponensque
ei quia non bene Paduam custodisset. Sed o crudelis et impie tiranne, cur Deo non attribuis
Padue captionem contra quem nulla potest sapientia et scientia prevalere? Non enim in multitudine
bellatorum et fatali constellatione in quibus confidis, optinetur victoria preliorum;
sed divine voluntatis arbitrio omnia disponuntur. Saltem ad hoc credendum firmiter, o pessime
hominum, te inducat, quod per populum contemptibilem et egenum, quem tu pro nichilo

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio