Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XIV

Pag. 139


XIV
Deinde. progrediens. ascendi illum altissimum montem Libani.
sine quo ascensu non possumus per viam de Damasco ad Baruch
modo aliquo pervenire: est enim iste mons altissimus et difficilis
ad ascendendum: et de Libano videtur insula Cypri. que distat a Baruch per
CLX miliaria. quum tempus est clarus: et subtus Libano. versus mare. est
mons Antilibani. minus altus Libano. per quem fit descensus ad litus maris.
Deinde. descendens de monte Libani et Antilibani. perveni ad unam
pulcram planiciem. in qua sunt multe canamelle facientes chucarum
et infinite arbores olivarum et unum nemus de arboribus pignorum:
et. infra illam planiciem juxta litus maris. est illa civitas Baruch. ad quam
perveni. et has devociones ibi reperi.
In illa civitate Baruch. est ecclesia Sancti Salvatoris. ad quam
descenditur per gradus XV. in qua fuit illud grande miraculum ymaginis
Jhesu Cristi. quam Judei crucifigentes et illudentes. dum in latere
ymaginem percusserunt. statim exivit sanguis et aqua. unde Judei conversi
sunt ad Cristi fidem. Similiter prope illam civitatem Baruch ad unum
miliare. est ecclesia Beati Georgi. militis et martiris serenissimi. qui ibi
draconem interfecit et filiam regis liberavit. et Sylenam civitatem. que
nunc Baruth dicitur. convertit ad fidem Cristi: et est adhuc una turris et
unum edificium ex Baruth per medium miliare. et usque ad illum locum
filia regis a patre associata fuit: et. ultra illum locum ad duo miliaria. est
lacus aque dulcis. distans a mari modicum. ubi draco habitabat. et beatus
Georgius transiens inde super unum pontem lapideum. qui adhuc est ibi et
habet voltas seu archas magnas. invenit domicellam expectantem draconem.
et ipse. cum Cristi auxilio. signaculo crucis munitus. de dracone victor
extitit. et est in lacu unum magnum saxum. juxta quod draco habitabat. et
de laco egreditur unus fluvius clarissimus et ibi prope ingreditur mare.
Lacum et fluvium et ecclesiam et omnia illa loca devotissime visitavi.

Torna all'inizio