Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 160


ipsum intestina bella mouerunt in ciuitate predicta, hiis, qui interfuerunt, luce clarius extitit
manifestum.
Ceterum quia ad Regni subsidium, quod ut superius diximus Romana sic ceperat ecclesia
occupare, necessario de Syria rediit Imperator, statim nuntios suos misit ad papam
quosdam fratres de domo Teutonicorum, per quos ipsius habere gratiam supplicat, et esse
uelle ad suum et ecclesie mandatum exponit.
Papalis exercitus firmata obsidione super Caiatiam machinis et viribus suis illam vehementer
impugnat; et licet occupauerint ciuitatem, arcem tamen ui capere nequiuerunt,
hiis qui erant in ea se pro Cesare tuentibus contra eos.
Mense Iunii Gregorius papa predictus fratrem Franciscum, innocentis uite uirum, qui
institutor ordinis fuit fratrum Minorum, aput Perusium de fratrum suorum consilio duxit
sanctorum catalogo ascribendum, mandans ubique terrarum diem quo solo carnem et celo
spiritum reddidit, IIII o scilicet Nonas Octobris, annis singulis solempniter excolendum.
Item Imperator ipse moram in Apulia faciens, et congregans ad hostium Regni repulsam
exercitum copiosum, suos pro pace ad papam legatos misit, Reginum uidelicet et Barensem
archiepiscopos, nec non et magistrum domus Teutonicorum. Qui Caiatiam uenientes, que
a papali exercitu tenebatur obsessa, cum litteris Albanensis episcopi et cardinalis sancte
Praxedis ad Romanam curiam sunt profecti. Qui cum in nullo profecerint, redierunt.
Tunc in Gaieta per papam potestas constituitur Iohannes de Iudice ciuis Anagninus ad
petitionem Gaietanorum. Tunc etiam Adenulfus de Aquino filius Acerrarum comitis Atinum
recipit Imperatore mandante, et Philippus de Aquino recipit castrum Celii.
Imperator cum cruce signatorum exercitu contra clauigeros hostes properat in Terram
Laboris. Tunc dominus Iohannes de Columpna cardinalis sub specie afferende pecunie
pro stipendiis exercitus ad papam uadit.
Pelagius Albanensis episcopus et rex quondam Iherosolimitanus, cognito quod uenturus
erat Capuam Imperator, rupta obsidione et combusta machina que vulgo dictur trebuccettum,
quod multis sumptibus fecerant, Teanum se conferunt, ubi non absque timore suas
acies ponunt a Caiatia discedentes.

Torna all'inizio