Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

68


asserens quod fuit prima civitas Ytalie, vel una de prioribus, in
qua fides Christi fuit publice predicata et publice recepta, in qua
fuerunt primo Dei sacrificia celebrata. credimus quidem
quod fides Christi fuit primo predicata Rome et forte alibi,
sed non publice sed occulte. nec illi publice sed occulte Christum
confitebantur, nec ibi publice sed oculte Dei sacrificia
celebrabantur. quia si aliquod istorum trium aliquando publice
ab aliquibus fieret, mox diversis suppliciis occidebantur. si
enim aliqui Christum publice predicabant, vel Christi fidem
publice confitebantur, vel Christi sacrificia celebrabant,
mox sine aliqua audientia interficiebantur. et ideo civitas Ianue
prima fuisse dicitur, in qua fides Christi publice predicata fuit,
in qua Christum omnes publice confitebantur et in qua divina
sacrificia publice agebantur. in legenda quoque sanctorum
Naçarij et Celsi legitur quod Nero imperator beatum
Naçarium et Celsum, fidem Christi predicantes, navi imponi
fecit precipiens ut in profundum pelagi mergerentur. qui,
cum fuissent demersi, mox angelus Dei eos excepit et circa
navem illam tempestas maxima orta fuit. cumque naute periclitari
timerent, rogaverunt sanctos ut navem ascenderent et pro
eis orarent, promittentes se fidem Christi recepturos. quod cum
sancti fecissent et tranquillitas redivisset, Ianuam incolumes
advenerunt. deinde in ipsa legenda de verbo ad verbum taliter
continetur. tunc in civitatem Ianue, prosperante Domino,

Torna all'inizio