restituerunt, qui communi Ianue fidelitatem fecit et ecclesie Ianuensi
omni anno in signum feudi libram unam auri dare promisit.
et Paschalis papa hoc per suum privilegium roboravit. tempore
istius episcopi sanctus Bernardus, abbas Clarevallensis,
vir nobilis genere et scientia preclarus et sanctitate conspicuus,
florebat. iste Bernardus, doctor precipuus, mortuo Ayrardo,
in Ianuensem episcopum est electus. cum igitur nuncij sollempnes,
missi de Ianua, decretum electionis sibi presentassent,
ipse nec consensit nec renuit, dicens se non esse sui iuris, sed
ordinis sui [et] summi pontificis. cum igitur Ianuenses ad summum
pontificem pro confirmacione misissent, noluit summus
pontifex assentire, ex eo quod Ecclesie generali utilis et necessarius
nimis erat. iste Bernardus epistolam pulcram et dilectione
plenam Ianuensibus destinavit, in qua eos commendat de
|
|