Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 191


suum capiens utroque statim priuari lumine fecit, eo quod ipse et alii plerique baronum
rebelles ei extiterant. Ceteri uero metu perculsi ei se subdiderunt.
Eodem anno corpus beati Canionis a loco, in quo olim positus fuerat, ab Arnaldo leuatur
archiepiscopo et in sancte Dei genitricis Marie ecclesia nouiter inchoata honorifice
collocatus.
Anno Domini MLXXX, indictione IIJ, dux Robbertus Guiscardus cepit Spinazolam. Paucis
etiam euolutis diebus ipse dux cepit Ydrontum cepitque Tarentum. His autem diebus
uenit ad eam uir quidam dicens se Michaelem imperatorem fuisse, conquerens se male tractatum
a suis et expulsum poposcitque auxilium sibi dari. Dux itaque, ut ei mos erat, diligenter
illum excipiens hac honoralibiter circa se habens secum duxit eum usque Salernum.
Inde mouens gressum dux ipse perrexit ad Gregorium papam eiusque liggius homo iureiurando
effectus apud Ciperanum, accipiens ab eo uexillum sancti Petri mense Iunio.
Anno dominice incarnationis MLXXX indictione IV dux Robbertus magnum apud Ydrontum
assumpsit exercitum, super Constantinopolim ire cupiens. Qui mare transiens cum
Boamundo filio suo aplicuit Auelone et eduxit exercitum suum necnon et predictum Michaelen,

Torna all'inizio