Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 66


discipulis offerebat, cum diceret: Pax vobis. Sicut misit me pater, et ego
mitto vos
; videlicet, ut sicut ego in mundum missus pacem mundo reddidi,
ita et vos a me missi eis, quibus evangelizaveritis, huius pacis ministri sitis
dicentes, in quamcumque domum intraveritis, pax huic domui, ut in
vobis mundus vere completum intelligat, quod olim per organum propheticum
cantabatur: Quam pulcri super montes pedes evangelizantium
pacem, evangelizantium bona!
Huius pacis pactum cum deo reformare
quisque cognoscitur, cum abrenuntiare diabolo et pompis eius in ipso
conversionis sue primordio pollicetur. De cuius pacti prevaricatione
dolenter propheta dicit: Vidi non servantes pactum et tabescebam.
V. Quomodo pax dei ad homines melioribus sit condicionibus
reformata.
Pulcre vero melioribus condicionibus hanc pacem diximus reformatam.
Hec enim pax priore universalior, affinior et eternior est. Fuit siquidem
istius pacis in precedentibus patribus aliquantula reformatio, ut puta in
Abel, ad quem dominus et ad eius munera legitur respexisse, et in Enoc
et Noe, uterque quorum, sicut scribitur in Genesi, cum domino
ambulavit
; in Abraam quoque, de quo dicitur, quia credidit Abraam deo
et reputatum est ei ad iustitiam et amicus dei appellatus est
. In ipso etiam
populo, qui de huius patris lumbis progignitur, gente videlicet Hebreorum,
huius pacis reviruisse amicitia eotenus videbatur, ut ipse dominus
generationem illam populum sibi peculiarem faceret eumque filium suum
primogenitum appellaret iuxta illud Exodi: Filius meus primogenitus
Israhel
. Sed certe particularis et non universalis istiusmodi pax erat. Non

Torna all'inizio