V. Huic per visionem sanctus Domini archangelus Michael apparens sic eum famliariter
alloquitur: "Quid agis, Iohannes ? Cur contemplationis studium non sedulo adiuvas
opere manuum ? Nescis theoreticae propositum practicae egere subsidio ?" Ad quem
lohannes: "Quis", inquit, "tu es, mi domine ?" "Ego sum", ait, "Michael archangelus, qui in
conspectu Domini semper assisto. Propera et ad opus accingere et vel lignario sumptu
basilicam mihi construe." Cumque sanctus anachoreta se huius artis ignarum nec ab
ineunte aetate hoc opificio exercitatum simpliciter fateretur, adiecit: "Noli trepidare, quoniam
ego tuus ero adiutor, meaque praesentia corpore quamvis viribus exausto invalidus
robustior semper assurges." Mane ergo facto coepit vir sanctus post matutinos ymnos
angelicae admonitionis hortamenta animo revolvere et de Dei certus adminiculo proximam
silvam totis viribus occupat diemque illum alacriter in opere consumit.
Vl. Sequenti vero die, membris nocturna quiete ad laborem innovatis, veniens ad
locum, ubi pridie operatus fuerat, sed nil eorum repperiens, quae paraverat, haesit et,
quae necessitas in tam denso nemore nocturnum furem compulisset, vehementer admiratus
laborem tamen resumit. Dumque omnin humano destitutus solatio piis dat operam
studiis, ecce videt columbas innumeras facto grege advolare ipsasque ligni dolaturas
certatim rostris insumere et ad montem Pyrchirianam saepe deferre; sed nesciens quid
hoc miraculum portenderet, minime cessat a coepto opere. Viderat quoque iam dudum
noctu vigiliis inserviens a praefato monte globum igneum frequenter usque ad coelum
longo tractu porrigi.
VII. Iam vero tertia die ad opus suum sicut prius exiens, cum nichil caesorum
lignorum, quae paraverat, invenisset, diriguit et quasi desperatus residens haec secum
"Quid est", ait, "domine Deus meus ? Quis tam malignus homo labori meo tantopere insidiatur,
ut, quod ego mihi per diem facio, ipse nocturna fraude surripiat ? Quid esr
archangele Christi, cur me servum tuum sic pateris deludi ? Ubi est consilii tui pollicitatio ?
Non apparent certe nunc tua promissa. Nunc fefellit me tua species imperiosa ?
An forte quod iussisti alio pacto vis compleri ? Respice, quaeso, beate, famulum tuum
et, quid ipse mavis edoce !" Et haec dicens interdum ab incepto quiescere deliberavit.
Nox astra detexerat vixque sompnus viri Dei ocellis irrepserat, et iam adest archangelus
quiescenti et ait: "Cur segnis es ? Et quare iussa non imples ? Quamobrem opus tuum
imperfectum sic interposuisti ? Surge diluculo et montis illius cacumen, unde globum
igneum ad coelum tendere crebro notasti, quo etiam columbas lignorum minutias ferendo
convolare non ignoras, conscende intrepidus et, cum omnia, quae tibi furto ablata verebaris,
ibi collata inveneris, opus, quod imperaveram, in eodem loco perficere ne cuncteris !
Locum namque illum michi in sedem elegi multum equidem profuturum, hic habitabo,
quoniam elegi eam.
VIII. Expergefactus itaque vir Dei et certificatus angelico affamine oppositi montis
celsam rupem, quamvise diverso fatigatus anfractu, subiit, et cum aliquantisper solotenus
prostratus obortis orasset lacrimis, respiciens vidit totam lignorum materiam, quam perisse
putaverat, et satis super se gavisus grates Deo suaeque sedis ministro immensa persolvit;
sicque novus ille incola animatus cum gaudio ligna concinat, ecclesiam in brevi consumat.
IX. Altare quoque de eadem rupe nativa in honore angelorum principis Michaelis
miro opere, sed humanae artis industria non satis polito incidit. Tandem ill eminenti
scopulo quibus potuit impensis perfecto aedificio Taurinensem episcopum Amizonem nomine
|
|