sua potestate, et a nemine contrarietur, neque a greco, neque a 
longobardo iudice, sed, ut dictum est, perquirere ista, et cum 
iusta racione recolligere, et habere sub sua dominacione. Precipiemus 
vero et istud, ut haberent te licenciam, et ut non contretur 
a quolibet, ut ascenderes te, aut transmitteres hominem tuum 
ad imperium nostrum, secundum tuam peticionem sustinens. Qui 
presupmserit contrarium in ea, que a nobis precepta sunt, aliquid 
operare ea que, ex nostra increpacione advenerit ei periculum, 
sufficiens omnibus ostensionem tantummodo istius presentis nostri 
benigni sigilli. Facto secundum aprelio mense, quintadecima 
indiccione, in quo et illud a Deo coronatum imperium nostrum 
per cinnabarim consueta imperiali magnifice subscripcionem propria 
manu composuit, et aurea bulla subsignare precepit. 
Conservetur vero istud et in reliquis abbatibus et rectoribus 
*** ipsius mansionis Beati Vincencii.  
ALIA quoque precepta Hugonis et Lotharii, Berengarii et 
Adelberti regum optinuit, quo quisque eorum regnum Italie, 
prout potuit, tempore moderatus est.
  |  
  |