Apulegius autem, in li. de Deo Socratis, dicit animas c.80va
hominum, soluto vinculo corporis et anime, Lemures
appellari, quoniam appareant fantasmatice, et dicuntur
Lemures quasi " Remures" ; nam Remus post mortem apparuit
fratri Romolo. Post quod omnes fantasmatice appariciones
Lemures dicte sunt. Que autem ex Lemuribus suorum
posterorum curam sortite sunt, domos// proprias c.80vb
possidentes, mitiori nomine dicuntur Lares. Require in li.
de Edi. me. dignis, c. Lar. Atque nullis meritis bonas non
merentur sedes incertoque moventur cursu, sunt ad terrorem
bonis et malis noxie et dicuntur Larve. Cum vero incertum
est utrum sit Lar vel Larva, deum Manem nuncupant.
|
1
5
10
|