Tittibilicium nullius significationis est, ut apud Graecos
blituri et skindapsos. Plautus (Cas. 347): “Non ego istud
verbum empsi culem tittibilicio.”
Trabs proprie dicitur duo ligna conpacta.
Tragus genus conchae mali saporis.
Trabica navis, quod sit trabibus confixa. Pacuvius (405):
“Labitur trabica in alveos.”
Trachali appellantur muricum ac purpurae superiores partes.
Unde Arimineses maritimi homines cognomen traxerunt
Trachali.
Troia et regio Priami et lusus puerorum equestris dicitur
et locus in agro Laurente, quo primum Italiae Aeneas cum
suis constitit.
Trifax telum longitudinis trium cubitorum, quod catapulta
mittitur. Ennius (Ann. 534): “Aut permarceret paries percussus
trifaci.”
Tributum dictum, quia ex privato in publicum tribuitur.
Thocuni genus sellae habetur apud Plantum (frg. inc. 44).
Tritogenia Minerva a ripa Tritonis fluminis dicta, quod ibi
primitus sit visa.
Truo avis onocrotalus. Caecilius inridens magnitudinem
Nasi (270): “Pro di inmortales, unde prorepsit truo?”
Trepit vertit, unde trepido et trepidatio, quia turbatione
mens vertitur.
Triumphales coronae sunt, quae imperatori victori aureae
praeferuntur, quae temporibus antiquis propter paupertatem
laureae fuerunt.
|
|