Salimbene de Adam: Cronica

Pag 6


Saracenorum fugaverunt et superaverunt, iuxta promissionem
quam Dominus facit, Levit. XXVI: Si in preceptis meis ambulaveritis
et mandata mea custodieritis et feceritis ea, persequemini
inimicos vestros, et corruent coram vobis. Persequentur
[V] de vestris
centum alienos, et centum ex vobis decem milia. Cadent inimici
vestri in conspectu vestro gladio. Imperator igitur in Alamaniam
rediit, et apostolicus Romam adiit.
Quod Manuel imperator filio marchionis Montis Ferrati filiam dedit uxorem
et regem Thessalonie fecit.

Circa tempora ista Constantinopolitanus imperator marchioni
Guilielmo de Monte Ferrato mandavit, ut unum de filiis
uis Constantinopolim mitteret, cui filiam in matrimonio copularet.
Tunc temporis Conradus et Bonifacius uxores habebant,
Fridericus clericali cingulo militabat, qui postmodum fuit Albensis
episcopus; quem magnanimiorem effecit prosapia generis, quam
ordo exigeret episcopalis. Misit ergo Constantinopolim etate minorem,
adoloscentem specie decorum et aspectu venustum. Cui
Manuel filiam Kyramariam in uxorem tradidit, eumque in regem
Thessalonie diademate coronavit.
Quod papa Alexander universale concilium celebravit.
Anno Domini MCLXXIX Alexander papa univers[ale con]cilium
celeb[r]a[vit], in quo canones statuit et promulgavit.
Anno Domini MCLXXXI Lucius papa creatur. Pro Tusculano
Romanos acriter impugnavit.
De Andronico et de malitiis eius.
Successit Manueli Constantinopolitano puer Alexius, filius
eius, quem post Almaton de principis filia genuit Antiocheni.

Torna all'inizio