de Posta et venientes in piscariam, ab alio latere usque serram
Cerreti Longi quomodo descendit in pedem Maclę Longę et venit
in piscariam. pro quibus rebus iuraverunt homines tres, videlicet
Aldo pręsbyter, Iohannes filius Brettonis, et Martinus de
Gaida, quia ipsę res inter ipsos fines ad hoc monasterium pertinent,
et ad episcopimn ipsum pertinere non debent. et in ipso
iudicio iudicatum est ut idem Emmo episcopus cum suis successoribus
exinde quiesceret et taceret. et fecit ex ipsis rebus idem
episcopus refutationem et obligationem contra hoc monasterium
et domno Hugoni abbati, et pęnam interposuit bizanteorum
aureorum mille si amplius questionem removerent. pro quo
facto suscepit ab eodem domno Hugone solidos .CCC. item,
Tedmarius filius Gisonis concessit in hoc monasterio res suas
in fundo Tatano, Paterno, Germano, Casule, Iuliano, Fanale,
Gualdo, Salsule, Paganeco, Quintiano, et in monte Givio, quę
sunt inter terram et vineas et silvas et salicta modiorum .CXXX.:
a capite via quę pergit a Sancto Laurentio et terra Gualcherii et
singulorum hominum, a pede et uno latere usque flumen Lubricum,
ab alio latere usque flumen ętam. et portionem de
ęcclesiis Sancti Martini, Sancti Petri et Sanctę Marię, et de mercato.
et de castello Turricella iuxta flumen Lubricum. et de
castello Spinitulo. et Poio Casulę. et Orbitulo. et de Leoni.
et de molino cum cursu aquarum. et in fundo Mogiano. Et
in Corneto modia .XX. et de ęcclesia Sancti Michahelis in
fundo Mogiano . item, Crescentius pręsbiter concessit in hoc
monasterio de castaldato Interocrino ubi dicitur Moza terrę petias
.V.: primam ad Nicblam modiorum .II., aliam ibi prope modii
unius, tertiam ibidem modii unius, quartam ubi dicitur Clerosus
modiorum .II., quintam in monte Palumbo modiorum .II.
item, quidam viri filii Agię fecerunt confirmationem in hoc monasterio
et convenientiam cum domno Hugone abbate de ęcclesia
Sancti Silvestri in territorio Asculano, ubi dicitur Sumati, cum
modiis .XXII. et receperunt per concambium in Campo Fluminensi
modia .XVIIII. item,quidam Samson refutavit in hoc
|
|