faciendi exinde quecumque volueritis. tamen si nos ordinaverimus 
iam dictum castellum de ipsis hominibus, sicut diximus, 
habeamus ipsam medietatem de suprascripto castello, et medietatem 
de suprascriptis terris, sicut diximus, usque in suprascriptum constitutum, 
eo quod sic convenit inter nos. ad completos vero suprascriptos 
annos nos qui .supra germani, et nostri heredes debeamus 
remittere ad potestatem iam dicti monasterii, et de eius 
abbatibus, et custodibus iam dictum castellum in integrum, cum 
integris ipsis territoriis, que superius diximus, faciendi exinde 
omnia, que ad pars suprascripti monasterii placuerit. unde taliter 
obligamus nos qui supra germani, et nostros heredes tali tenore, 
ut si nos, et nostri heredes non fecerimus, aut non compleverimus 
in parte iam dicti vestri monasterii omnia in omnibus per 
ipsum ordinem, sicut superius legitur, centum bizanteos solidos 
pena nos et nostros heredes vobis qui supra domno abbati Paulo, 
et ad posteros vestros componere obligamus, et omnia suprascripta 
vobis percompleamus. et de taliter vobis complendum guadiam 
dedimus, et mediatorem vobis nos ipsos posuimus ad pignerandum, 
obligando nos per nominative bovi, caballi, bacce, porci, et 
omni causa nostra usque ad legem. Scripsi ego Hercembertus 
notarius. Ego Maio iudex. 
DE OLIVELLA. 
IN nomine Domini nostri Iesu Christi Dei eterni. .XVIIIIo. 
anno principatus domni Pandulfi, et .IIII°. anno principatus domni 
Landulfi gloriosi principis, mense iulio, quinta indiccione. Memoratorium
  |  
  |