obscuritatem brevitas, tedium parit prolixitas.
Tunc ergo est laudabilis brevitas,
si ob eam non generatur obscuritas.
Quod autem propter fastidium vitatur multiloquium,
si obscurum incurritur, restat aliud vitium,
unde ait Horatius:St "Stulti dum vitant
vitium, in contraria cadunt."
Quod vitari potest, si verborum concatenatio sit
plena, si hyperbaton vitio fuerit aliena, si
peregrina et inusitata ibi non fuerit posita,
si Tulliano melle circumlita, Sallustiana serie
composita, in divinis dulcedine Gregoriana,
theorica Ambrosiana, argumentatione Augustiniana,
sententiarum Ieronimi pondere innodata.
|
|