Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 227


naturis, divinitatem Deus, humanitatem homo. Nullum enim subsistens
ex suis subsistentiis constat, ita quod sint partes eius. Nullum nativum
ex suis naturis, ita quod nature sint partes eius, constabit aliquando. Et
nota, ut dicit Augustinus in libro De Trinitate, quod Christus «ex quo
homo esse cepit, non aliud cepit esse homo quam Dei Filius, et hoc
unicus», et in «utraque substantia, divina scilicet et humana, Filius
est unicus Dei Patris omnipotentis», item De Predestinatione Sanctorum:
«Faciente ac suscipiente Deo Verbo, ipse homo ex quo esse cepit,
Filius Dei unicus esse cepit». Item nota quod ait Iohannes Damascenus;
«Nos, inquit, Christum non unius composite substantie dogmatizamus,
et hoc nomen, scilicet Christus, persone dicimus non monotropos, id
est uno modo dictum, sed duarum naturarum esse significat[iv]um»
scilicet divinitatis et humanitatis.
Quod vero queris quid michi videatur de questione que nunc
agitatur, utrum Christus sit aliquid secundum quod homo, dico quod
ex eo vel in eo quod est homo, est aliquid, id est «est predestinatus»
dicente Apostolo «ut sit Filius Dei», ergo secundum quod homo,
est Filius Dei; dico quod <si> “secundum” accipiatur expressivum unitatis,
ut sit sensus “qui est homo, est Filius Dei”, vera est locutio; si
vero accipiatur causative, ut eo quod est homo sit Filius Dei, falsa est.
Ista igitur sunt Filii discretiva misteria, a cunctis retro seculis absconsa
et inaudita, in patriarchis figurata, in legalis umbra littere velata, a prophetis
multifarie va[ticina]ta, in Christo et a Christo reserata et revelata,
ab apostolis per mundum universum nuntiata et predicata. Et quia
propter hec discreta Filii, que soli Filio conveniunt, quam multa introduximus,
ad seriem revertamur. Sequitur.
[10]
De optimo modo coadunationis et discretionis
Oportet autem, ut puto, magis reprehendentibus nos omniperfectum divine
coadunationis et discretionis exponere modum.
Cum de beate Trinitatis

Torna all'inizio