Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

207


et ideo magnalia et sublimia magis appetit et amat. istud aperte
ostendit Salomon dicens: "Filius sapiens letificat patrem, filius vero
stultus mestitia est matris sue". ecce quia aperte dicit quod
pater de filio sapiente habet letitiam, mater vero de filio stulto
habet tristitiam. secundo ipsi parentes debent filios suos a
sua pueritia bonis moribus informare. nam illam formam, quam
induerunt in pueritia sua, semper retinent etiam in senectute
sua. unde dixit Salomon: "Adolescens iuxta viam suam, etiam
cum senuerit, non recedet ab ea". sunt enim ipsi pueri
sicut mollis cera, quia de facili ad quodlibet bonum ducuntur.
ideo in persona talium dicit Propheta: "Factum est cor
meum sicut cera liquescens in medio ventris mei". sunt
sicut recens testa, quia bonum odorem semper conservant,
iuxta illud quod nova testa capit, inveterata sapit. sunt etiam
sicut gracilis virgula, quia de facili ad bonum flectuntur.
de quibus dicit Propheta: "Quorum filij sicut novelle plantationes in
iuventute sua". tertio debent parentes filios suos delinquentes
arguere, memores Hely sacerdotis, qui filios suos corripere

Torna all'inizio