De presenti. "Scio quod tu legis": te legere, te legentem esse,
te legentem; sic in ceteris similibus.
De preterito. "Scio quod tu legisti": scio te legisse, a te lectum
esse, a te lectum; sic in ceteris similibus.
De futuro. "Scio quod tu leges": scio quod lecturus es, scio te
lectum ire, te lecturum esse, te lecturum, a te lecturum, a te legendum
esse, a te legendum; sic in ceteris similibus.
De preterito inperfecto coniunctivo. "Sciebam quod hec ageres",
id est quod hec agebas, vel "sciebam quod hec acturus esses".
In priore significatione talis est commutatio: sciebam te hec
agere, hec agentem esse, hec agentem. In secunda vero significatione
talis est commutatio: hec actum ire, hec acturum esse, hec
acturum, hec a te actum iri, hec a te agenda esse, hec a te
agenda.
"Volo ut legas": volo te legere, te legentem esse, te legentem;
s(ic) i(n) c(eteris) s(imilibus). "Volui ut legeres": volui te legere,
te legentem esse, te legentem; s(ic) i(n) c(eteris) s(imilibus). "Volui
ut tu legisses": volui te legisse, a te lectum esse, a te
lectum; s(ic) i(n) c(eteris) s(imilibus).
"Labor est mihi quod lego Virgilium", vel "ut legam Virgilium":
labor est mihi legere Virgilium, legendi Virgilium, in legendo
Virgilium, lectum iri a me Virgilium. Labor vel labori
est mihi legendus Virgilius, labor est mihi legendi Virgilii, legendo
Virgilio, ad legendum Virgilium, in legendo Virgilio. Labor vel
labori est mihi lectio Virgilii, ad lectionem Virgilii, in lectione
Virgilii; s(ic) i(n) c(eteris) s(imilibus).
"Veni ut legam Virgilium": veni lecturus Virgilium, legendi
Virgilii (subauditur 'causa'), legendo, melius, Virgilio, ad legendum
Virgilium, ad lectionem Virgilii; s(ic) i(n) c(eteris) s(imilibus).
/*
Non possunt autem huiusmodi commutationes fieri, si quis
dicat: "veni ut legas Virgilium", propterea quia personę diversę
sunt.
8. 'Debeo', 'oportet', 'necesse est' exigunt commutationem verbi
in gerundivum in '–dum', vel in participia, ut nomen finitum
in '–dus', ut: "debeo" vel "oportet" vel "necesse est me legere
|
|