Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 644


Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod virtutes humanae sunt quibus opus
hominis bonum redditur; unde in omni potentia quae est principium humani
operis, oportet esse habitum virtutis, quo opus eius bonum redditur: alias non
esset sufficienter homo per virtutem perfectus. Principium autem humani operis
est omnis potentia in qua aliquid rationis invenitur, a qua homo habet quod
homo sit. Unde cum in irascibili et concupiscibili, quae sunt partes sensibilis
appetitus, sit aliquid rationis participative, inquantum rationi obedire possunt,
quod non est de potentiis nutritivae partis; oportet quod in irascibili et concupiscibili
sint aliquae virtutes sicut in subiecto, quibus efficitur ut facile rationi
obediant illae potentiae in quibus sunt; quod quidem contingit inquantum passiones
reprimuntur, ut non rationem perturbent.
Unde in illo qui passiones vehementiores patitur, sed non deducitur, est quidem
habitus in ratione, qui tenet eam ne deducatur, non autem in viribus illis in quibus
sunt passiones; sicut patet in continente; et ideo continens, seu abstinens,
non est perfecte virtuosus, sed temperatus vel mitis, in quo non solum superior
pars est perfecta ut deduci non possit, sed etiam inferior moderata ut passiones
vehementes non insurgant; et ideo in quacumque potentia est passio circa quam
est virtus aliqua, illa potentia est subiectum illius virtutis; sicut concupiscibilis,
temperantiae; fortitudinis autem et mansuetudinis, irascibilis.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod electio, secundum Philosophum in 6 Ethic.,
est appetitus, et intellectus sive rationis: completur enim in appetitu praecedente
inquisitione rationis. Unde omnis appetitus ad quem potest pervenire rationis
imperium, particeps electionis esse potest, inquantum huiusmodi: et praecipue
illius electionis quae est de fine; quamvis non sit electio de qua loquitur
Philosophus.
Ad secundum dicendum, quod sensibilis appetitus, secundum quod in natura
sua consideratur, dicitur sensualitas, et sic est perpetuae corruptionis; et
secundum ipsum non differt homo a brutis, nec potest esse subiectum virtutis,
non autem secundum quod est participans aliqualiter ratione; et ideo nihil
prohibet sic in eo esse virtutem sicut in proximo subiecto.
Ad tertium dicendum, quod virtutes quaedam sunt acquisitae, et quaedam gratuitae.
Virtutibus autem acquisitis nobilior est naturalis ordinatio in ratione et
voluntate ad bonum. Unde non est inconveniens, si a naturali potentia earum
actus imperentur, cum ex hoc sint virtutes in inferioribus partibus quod superioribus
in eo quod naturale est eis, obediunt. Sed virtutes infusae sunt nobiliores
potentiis naturalibus; eis tamen omnibus nobilior est caritas, quae est in voluntate,
qua mediante ratio inferioribus viribus praecipit; et ideo non est inconveniens
quod a caritate motus aliarum virtutum etiam imperentur.

Torna all'inizio