Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 110


Incipit prologus in ystoria obsidionis civitatis anchonitane tempore cancellarii
 
Amico dominabili Ugolino Gosie, iuris perito, militi strenuissimo
et Anchonitanorum potestati, Boncompagnus salutem cum
obsequio sincerissime dilectionis.
Grata rogamina, que mihi porrigere voluistis, me plurimum
iocundari fecerunt; unde fervor spiritus devotionem parit, que vobis
omni tempore appetit famulari; et quidam specialis radius amoris
de cordis penetralibus consurgit, cuius claritatem invidentium
nebula non poterit tenebrare.
Petivistis a me ut librum, quem de obsidione anchonitana tractaveram,
studiosius corrigerem et vobis amicabiliter exhiberem,
et deducerem in comune, quia singulariter habere non cupitis quod ad
multorum utilitatem dignoscitur pertinere. In quo michi digne
consulere voluistis, cupientes quod talentum michi creditum non
abscondam; et civitati cui preestis honoris perpetui nomen acquirere
peroptatis, quod per vestram industriam consequetur. Ecce presento
vestre magnificentie librum diligenti ori lima correctum; utinam
improvida scribentium caterva scripta non variet que per oratoris
artifitium sunt regulariter ordinata, quia, licet dicatur: «verba transposita
idem significant» nichilominus tamen parva transpositio
variat intellectum et regularem dictionum positionem deturpat.
Ceterum que in fine huius operis de vestra vestrorumque patrum
sapientia et probitate conscripsi, magis ad informandum posteros
quam pro captatione alicuius benivolentie dicta esse credatis. Scio
etenim quod venativas commendationum blanditias non diligitis,

Torna all'inizio