sed eciam volatus avium vincant. Quibus duobus				   c.81r.b  
prediti, prenunciant que homines pro sensus tarditate 
mirantur"  . Et Ieronimus in Vita Patrum, in Legenda 
beati Antonii, dixit: "  Demones quandoque terrent, 
nunc summentes mulierum, nunc bestiarum et nunc 
serpentum formas;quandoque eciam ingencia quedam 
corpora habencia usque ad tectum porrectum caput; 
quandoque militum catervas et infinitas species representant. 
Que tamen omnia ad primum Signum Crucis 
eva//nescunt. Et beatus Anthonius talem se vidisse			   c.81v.a  
frequenter diabolum predicabat, ut eius oculi viderentur 
accense lampades. Crines eius videbantur accensi, 
de naribus egrediebatur fumus veluti a fornace carbonibus 
estuante, ex ore etiam incredibilis ardoris flamma"  . 
Et subdit: "  Nec demonum pollicitacionibus credere, nec 
eorum debemus formidare minas. Fallunt enim semper, 
promictendo magnalia que non possunt. Nam qui astucia 
orbem terrarum in manu sua tenere dicunt, vincuntur facile 
Signo Crucis. Ipsi eciam, ut nos decipiant, ad orandum 
excitant, ut totius noctis sompnum eripiant, verum spernenda 
est eorum vigiliarum fraudulenta suggestio, nec cuiquam 
convenit a dyabolo consilia vivendi capere, qui suum deserens 
ordinem, Christi sacrum temeravit imperium.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
 
  |