operatur Christus in eo, et per eum loquitur et  
operatur, ut Evangelio obediant. 
CAP. XVI.—1. LANFR.  Commendo autem vobis  
Phoeben . Ditissima et nobilissima mulier fuit, quae  
Ecclesiam Dei, quae apud locum qui Cenchris dicitur,  
erat, sua substantia sustentabat. Ea tunc temporis  
pro quodam negotio Romam profecta est. Per hanc  
fortasse, istam misit epistolam. 
2.  Et matrem ejus et meam . Vel matrem suam cum  
matre illius praecipit salutandam. Vel unam eamdem  
feminam matrem illius dicit, et suam illius secundum  
carnem, suam beneficio. 
3.  Vestra enim obedientia . Causa cur roget eos:  
obedientes enim rogandi sunt, inobedientes  
increpandi.
  |  
  |