nullus venditoris agnatus vel affinis sive propinquus iure possit  
accipere vel reddimere vel quomodolibet de cetero revocare. 
LXIIII. DE ILLIS QUI VADUNT DE LOCO AD LOCUM. 
ITEM quod quilibet Insule et Ripperie, qui iverit ad standum de  
loco consueto ad locum non consuetum sive extra vicinantiam  
consuetam in territorio Ripperie, vadat et transeat ad locum ad  
quem iverit cum suo honore et cum sua facultate et tamen  
diminuatur illi loco, ubi consueverit habitare, de sua facultate  
quantum facultas ipsius fuerit et addatur illi loco sive comuni ad  
quem iverit habitare. Et hoc statutum intelligatur, ultra etiam valeat  
et locum habeat (et) tempore coequationis fodrorum villarum  
Ripperie citra usque ad coequationem sequentem. Et hoc cognoxatur  
summarie, sine datione libelli et litis contestatione. Eo salvo quod  
si contingeret aliquem habitatorem Insule et vicinantie ire ad  
habitandum extra vicinantium Insule, quod nichilominus ille sive  
illa qui iverit ad habitandum extra dictam vicinantiam tenea(n)tur  
honera realia et personalia substinere cum hominibus Insule et  
vicinantie, sicut consuevera(n)t, superius dictis in aliquo non  
obstantibus. Et hoc fiat quia homines Insule in pluribus et diversis  
locis Ripperie vicinos habent. 
LXV. DE HOMINIBUS NON RETINENDIS PER  
CASTELLANOS SIVE EORUM VICARIOS IN CARCERIBUS  
ET DE SOLUTIONE CURLATURE INFERIATURE ET  
CANCERUM. 
ITEM quod nullus possit deteneri in carceribus, nisi esset dignus  
pena sanguinis, dummodo voluerit satisdare de solvendo et de  
parendo mandatis castellani seu vicarii aut de non recedendo de  
Insula, ita et taliter quod, si idem recederet, fideiussor per ipsum  
datus teneatur realiter et personaliter in solidum, tam de principali  
debito vel condampnatione quam etiam de pena apposita in  
precepto. Et si predictus detentus in Insulu, post sex dies post  
promissionem per ipsum facta non recedendo de Insula, de  
parendo mandatis castellani ac de solvendo condampnationem,
  |  
  |