Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 201


vestrorum nolumus solutione cessare, remansuri nihilominus obligati, eo quod exterioris exsolutio
debiti obligationem interioris non perimit satisfactione crescente.

VIII 19

Cum venerabilis patris .., Calaguritanensis et Calciatensis episcopi, labia vestro sint plena preconio
vestrisque laudibus affluant, apud vos pro eo preces videntur superflue et commendaticiis non creditur
litteris indigere, quem in specialis consolationis affectum inter afflictiones et angustias, que ipsum
hiis temporibus premunt, anticipantis liberalitas gratie iam suscepit. Sane cum causa eius causa
ecclesie censeatur, expedit talem habere patronum, qualem ecclesia Tholetana produxit, et cum pro
iustitia patiatur episcopus, decet ad defensionis subsidium principaliter prodire primatem. Ceterum,
cum eidem episcopo nos iungat affectio specialis, gratiam ipsi a vobis exhibitam in preterito specialibus
prosequimur actionibus gratiarum et prorogari petimus in futurum, ut negotium hactenus
quorundam iniuriis lacessitum tanti patroni munitum suffragio tranquilla iustitie statione letetur.
Ad hec, quia vestre liberalitatis affluentia beneficiorum consuevit multiplicatione concrescere, credimus,
quod adicietis preteritis, quod in ipsum episcopum rogati signum exauditionis insinuet:
exuberantis gratie adiectivum.

VIII 20

Missus equus a cesare promptam manum recipientis invenit, ne difficultas gratiam mittentis offenderet
et eum, cui mittebatur, notaret a lege sui ordinis alienum. Restat igitur, ut pro eo imperiali
excellentie ad grates inclinem, presertim, cum sic dirigat gressus ad votum, quod videtur arbitrium
presagire sessoris.

VIII 21

De affectu, quem ad nos habetis, et de gratia facta pro nobis magistro H., clerico nostro, prudentiam
vestram plurimum commendamus. Decet igitur, ut pro gratia facta nobis vobis teneamur ad
gratiam et pro affectu subsequatur effectus.

VIII 22

Torna all'inizio