Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 114


et liceat porcos et peculia eorum andare et pascere infra
iam dictos fines de suprascriptis terris, et dent in parte nostri monasterii
escaticum racionabiliter de ipsi porci maiori de undecim
unum, et ipsi habeant .X.m, et defendamus eis ipsas terras ab omnibus
hominibus usque in suprascriptum constitutum. Si vero
ipse Audoaldus presbiter, Aldo et sui heredes non compleverint
in parte nostri monasterii ea omnia qualiter superius legitur, decem
bizanteos solidos pena se et suos heredes nobis et ad pars nostri
monasterii componere obligaverunt, et omnia suprascripta nobis
percompleant per suprascripta guadia, et mediatores se ipsos ad
pignerandum obligaverunt nobis vel admissum nostri monasterii,
per nominative bovi, bacce, porci et alia omnia sua causa usque
ad legem. Scripsi ego Hercembertus notarius. Ego qui supra
Friderisi iudex.
DE VADU TRASPADINI.
IN nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Vicesimo
VIIII.o anno principatus domni Pandulfi gloriosi principis, et
.IIII.o anno principatus domni Landulfi filii eius, mense iulio,
.XV.a indiccione. Memoratorium factum a nobis Leone presbiterum
et prepositum ac monachum, missus a domno Paulo, Domini
gracia abbate monasterii Sancti Vincencii, sito super Vulturni fluminis
fonte, de eo quod, in presencia Benedicti iudicis et aliorum
testium, declaramus quia in presenti mense et indiccione, per scriptum
conveniencie et libellario, secundum legem, dedit et tradidit

Torna all'inizio