Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
adultos filios irritavit in Lynceum et Dyrcem; qui, occiso  
Lynceo et Thebarum occupato regno, Dyrcem indomitis tauris  
alligavere, qui dum cam traxissent atque occidissent ubi postea  
fons Dyrces erupit reliquere, quem quidem ex eadem Dyrce,  
miseratione deorum in fontem mutata, factum atque denominatum  
quidam volunt.  
DORA fons est Sabeorum. 
  
EDIPODE fons est Boetie, credo ab Edipo rege Thebarum  
denominatus. 
EGERIA fons est in Aricino nemore Aricie propinquum,  
quem Numa Pompilius Romanorum tex Camenis dicavit, et  
cum ex opaco specu progrederentur aque, ad fidem dictis augendam  
ibidem se deam consulturum de agendis fingebat, cum  
hidromantiam exerceret solus.  
EGELON fons est in Frigia haud longe a fonte Marsye. 
ENA fons est, a quo et locus in quo est Ena denominatus, ubi  
quondam ingens fuit ydolum toti regioni venerabile. Hic autem  
locus propinquus est Tanne, vico grandi intra Heliam et  
Dyospolim.  
ENUSCABELES fons est in Arabia, quod nomen camelorum  
fons sonat. 
EPIGRAMEA fons est Boetie apud quem quidam arbitrantur  
Cadmum caracteres licterarum excogitasse. 
ESCULAPII fons Athenis est, et que in eo merguntur in Phalerio  
flumine in Atrino campo delata comperiuntur. 
ESSUS fons Fodi. 
EXAMPHEUS parvus fons apud Callipodas est, qui Scythe  
sunt. Hic adeo amaras emictit aquas ut Hypanem, permaximum  
Scytharum fluvium, quam cito illi miscetur, omnem reddat  
amarum, cum eo usque dulcis atque potabilis fuerit.  
FRIGIDI fontes in agro Sunt Ardeatino odore sulphureo fetidi. 
FLUTIA Sycilie fons est. 
  
GARGA fons est Eubee, in quo se balneantem Dianam vidit  
Acteon, a qua mutatus in cervum secus bunc fontem a suis canibus  
laceratus est. 
  |  
  |