que nos format et instruit, ut laudemus et benedicamus Dominum
in operibus suis.
Unde sequitur: et ad sacras ymnologias formati, id est formati ab ipsa
Scriptura ad specialem laudem divinitatis, nam ymnologia, ut ait grecus,
composita ex ymminoym et logo, est specialiter laus ad Deum, a<d>cingamus
nos ad videndum divine scientie lumen per ipsas laudes. Unde
subditur: et ab ipsis in lucem ducamur ad thearchicos ymnos, id est ab ipsis
sacris eloquiis lucente nobis eorum splendore ducamur ad specialem divini
principatus laudem, et ab his supermundane illuminati, id est spiritaliter
et celitus illuminati, ducamur ad videndum etiam conmensurate nobis per
eas donata luminaria, id est per eas ymnologias quia per laudes Dei ad
donata luminaria nobis secundum mensuram nostram contingimus. Et
per ipsas laudes etiam ducamur ad altiora.
De quibus altioribus sequitur: et largum principium omnis divine apparitionis
luminis laudandum, id est per ipsas ymnologias ducamur ad
laudandum largum principium, a quo bona cuncta procedunt, luminis,
quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, divine
apparitionis. Largum est principium, quia dat omnibus sapientiam affluenter
et non improperat. Largum etiam exinde est principium, quia
omnis divina et luminosa apparitio est ab ipso principio. De quibus
apparitionibus luminosis ait Apostolus: «Alii datur sermo sapientie, alii
sermo scientie, alii genera linguarum» et cetera, concludens in fine:
«Hec autem omnia, ait, operatur unus atque idem Spiritus, dividens
singulis prout vult». Vides quam largum hoc est principium, a quo
est «omne datum optimum et omne donum perfectum descendens a
Patre luminum», ad quod nos propriis eius initiati laudibus adducimur?
Debemus itaque laudare Dominum quia laudabilis est, sicut ipse de se
ipso in sacris eloquiis tradidit dicens per Prophetam: «Magnus Dominus
et laudabilis nimis». Qui a nobis laudandus est, ut is qui est causa et
principium omnium rerum.
Et hoc est quod sequitur: ut qui omnium est causa. Non causa creata
sed creatrix; non causa materialis, sed que sit forma boni livore carens;
non causa formalis subiectorum, quod aliud sit ipsam esse, et aliud quod
facit <esse> sicut est humanitas, quia aliud est humanitas et aliud est
quod est ex ea sicut est homo, sed talis causa quod ipsum sit eam esse
et ipsum quod facit esse, ut hoc ipsum est divinitas quod Deus est; non
causa finalis vel quam ob rem, ut pugna est causa victorie, quam principium
|
|