Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 327


de moribus iuvenum; maxime in iuvenili
aetate cavendum est a societate prava. Tertia via
ad probandum hoc idem, sumitur ex eo quod iuvenes
sunt nimis amatores amicitiae. Nam (ut dicitur secundo
Rhetoricorum, Iuvenes sunt amici et amatores solidalium
magis, quam aliarum aetatum: quia gaudent in
convivendo. Si enim illa aetas maxime delectabilia prosequitur:
cum valde delectabile sit convivere amicis,
aetas illa gaudet convivere in societate, et amicari sodalibus.
In iuvenili ergo aetate maxime cohibendi sunt iuvenes
a societate prava: quia tunc maxime se conformant
moribus sociorum, eo quod maxime diligant in
societate vivere. Delectatio enim est ex coniunctione
convenientis cum convenienti. Nullus ergo gaudet in
societate vivere, nisi gaudeat se sociis conformare.
Quarta via sumitur ex eo quod iuvenes sunt nimis creditivi.
Delectationes enim sensibiles illicitae licet simpliciter
sint pravae et fugiendae: possunt tamen esse bonae
secundum apparentiam. Iuvenes ergo quia
de facili credunt, et non habent
perfectum rationis usum,
de facili inducuntur
a sociis, et de facili persuadetur
eis, ut credant bona sensibilia
esse sequenda.

Torna all'inizio