Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 102


In pelle lanata nova nupta considere solet, vel propter
morem vetustum, quia antiquitus pellibus homines erant induti,
vel quod testetur lanificii officium se praestaturam.
Lucetium Iovem appellabaut, quod eum lucis esse causam
credebant.
Lemnisci, id est fasciolae coloriae, dependentes ex coronis,
propterea dicuntur, quod antiquissimum fuit genus coronarum
lanearum.
Lectus dictus vel a collectis foliis ad cubitandum, vel quod
fatigatos ad se alliciat, vel a Graeco lektron.
Lapidem silicem tenebant iuraturi per Iovem, haec verba
dicentes: “Si sciens fallo, tum me Dispiter salva urbe arceque
bonis eiciat, ut ego hunc lapidem.”
Lepista genus vasis aquarii.
Legio Samnitum linteata appellata est, quod Samnites intrantes
singuli ad aram velis linteis circumdatam non cessuros
se Romano militi iuraverant.
Lenones ab alliciendo adulescentulos appellati.
Letum ab oblivione, quam Graeci lethen vocant, dictum.
Lemonia tribus a pago Lemonio appellata, qui est a porta
Capena via Latina.
Levir est uxori meae frater meus.
Leria ornamenta tunicarum aurea.
Lesbium genus vasis caelati a Lesbis inveutum.
Legimus aut scriptum, aut oleam glandemve et alia quaedam;
et addita praepositione dicimus colligimus, deligimus.
Lectosia insula dicta a consobrina Aeueae ibidem sepulta.

Torna all'inizio