Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 71


Quot sunt modi iustitiae, et circa qua iustitia
habet esse, et quomodo ab aliis
virtutibus est distincta.
Cap. X.

Philosophus in 5. Ethicorum distinguit duplicem Iustitiam,
legalem, et aequalem. Legalis enim iustitia
est quid generale, et quodammodo omnis virtus. Iustitia
vero aequalis, est quid speciale, et est quaedam particularis
virtus. Nam ex hoc est quis iustus legalis, quia
adimplet praecepta legis. Sed (ut dicitur primo Magnorum
Moralium) lex praecipit actus omnium virtutum.
Praecipit enim lex operari fortia et temperata, et universaliter
omnia quae dicuntur secundum virtutes. unde
ibidem dicitur, quod Iustitia legalis est perfecta virtus.
Sic etiam Ethicorum 5. scribitur, quod lex praecipit non
derelinquere aciem, neque fugere, neque obiicere arma,
quod spectat ad fortitudinem. et praecipit non moechari,
quod pertinet ad temperantiam. et non percutere, neque
contendere, quae sunt opera mansuetudinis. Lex igitur
universaliter iubet omnem virtutem implere, et malitiam
fugere. Quare Iustitia legalis, idest impletio legis,
est quodammodo omnis virtus. Iustitia autem aequalis,
est quaedam virtus specialis, per quam redditur cuilibet
quod est aequum, idest quod sibi debetur. Differentia
autem harum Iustitiarum sic potest accipi. Nam (ut
scribitur Ethicorum 5) Iustitia est in ordine ad alterum:
prout igitur cives habent ordinem ad se invicem, et ad
rempublicam, et ad legislatores seu ad ipsum regem,
habet esse in eis Iustitia legalis, et aequalis. Nam in ipsis
civibus, ex eo quod habent huiusmodi ordinem, vel quaeritur
bonum commune, vel bonum speciale et proprium.
Si quaeritur commune bonum: sic est in eis Iustitia legalis.

Torna all'inizio