eo precipue tempore, cum in eodem regno presertim apud Neapolim
civitatem cuius amenitas scolares alliciebat etiam a remotis, vigebat studium
generale. Cum autem Dominus de regno ipso tenebras ex alto
fugaverit et fine diebus malis imposito, in quibus idem regnum floribus et
fructibus studiorum caruisse dinoscitur, superduxerit misericorditer dies
lucis, rogamus quatenus premissis clementi consideratione pensatis, in
eodem regno iubeas et facias huiusmodi studium reformari. Per hoc enim
gratum Deo exhibebis obsequium, domum regiam fecundabis sobole
sapientum et nonnullis ecclesiis de proborum copia, quorum patiuntur
inopiam providebis ac exinde specialiter tui preminentia nominis,
ubique laudis humane preconiis altius extolletur.
|
|