Orchitis genus oleae ex Graeco dictum, quod magnitudine
sit instar testicnlornm.
Orchestra locus in scena.
Orca genus marinae beluae maximum, ad cuius similitudinem
vasa ficaria orcae dicuntur; sunt enim teretes atque
uniformi specie.
Oriri nasci vel surgere.
Orba apud poetas significat privata aliqua persona cara.
Orba est, quae patrem aut filios quasi lumen amisit.
Ortygia Delos insula.
|
|