: Vita Iohannis Gualberti

Pag 1107


sanctae ecclesiae; veniat auster et perferat eas in mare rubrum". Domnus vero papa,
contemperando se utrisque, benigne respondit dicens: "Isti homines non omnino sunt
refellendi, quia boni homines sunt et ea, quae dicunt, simpliciter et bona intentione locuntur".
Inter omnes autem Rainaldus episcopus Cumanus vehementius restitit nostris. Nam sicut
ipsum domnum Rodulfum abbatem referentem audivi, post multam verborum contentionem
proposuit idem episcopus hanc questionem domno Rodulfo dicens: "Ecce dicamus, quod
sint hic duo presbyteri, unus bonus et castus, alter vero preterita cum sorore sua iacuit
nocte. Qui hodie ambo celebrant missam. Dic ergo, cuius horum sacrificantium corpus
Domini videtur tibi esse melius "? Respondit domnus Rodulfus: "Neutrum dico esse melius
vel deterius, sed dico illud, quod tanti conscius reatus optulit, non esse corpus Domini".
At ille indignatus respondit: Nunquam tecum amplius loqui volo". Et abbas illi: "Nec
ego tecum". Cum itaque pene omnes furerent contra monachos et dignos morte iudicarent
eos, qui temerarie contra prelatos ecclesiae armari auderent, ceperunt nostri utpote agni
inter lupos vexari et turbari nimis et clamare ad Dominum. Interea surrexit in concilio
quidam vir egregius et excellentissimus alter Gamaliel, scilicet Ildebrandus monachus et
archidiaconus ecclesiae Romanae, qui non pedetemptim ratiocinando, sed aperte atque
fortissime defendit monachos contra omnium opinionem. Et quia placuit sibi, ut fieret
defensor Christi, factus est postea vicarius Christi, hoc est papa urbis Romae. Nam quia
Christus est veritas, cum defendendo testatur veritatem, testis extitit Christi.
6. Hac tempestate apparuit quoddam portentum in alpe, ut reor, Muscitana, videlicet
vitulus cum duobus capitibus et, sicut a domno Rodulfo abbate audivi, aliquandiu vixit et
crevit. Cum vero quadam die staret in medio armenti, veniens lupus rapuit eum et asportavit.
Hinc animadversum est a sapientibus divisum fore sacerdotium. Quod ita factum est.
Nam exinde simul duos presules in Roma, duos vel tres per civitates episcopos vidimus. Quidam
etiam senex de villa sancti Martini ad Palmas retulit me audiente clericis, qui propter
persecutionem symoniacorum proiecti de sedibus suis permanebant in eadem ecclesia,
se vidisse in visu, quod sol vehementissimo cursu persequebatur lunam. Illa vero fugiens
iactabat se in profundissimam aquam et sol ibi etiam insecutus est eam. Quae visio
videtur significasse persecutionis estum, quo rex cum reliquis infidelibus vehementer persequitur
ecclesiam. Ipsa vero confugiens ad auxilia populorum aliquo post Deum eorum
defenditur adiutorio. Vel potius ad sanctarum fluenta scripturarum confugiens Spiritus
sancti donis confirmatur et adiuvatur. Igitur quia longum est narrare, quam constantissime
servi Dei contra symoniacorum vesaniam pugnaverint et quot depredationes et combustiones
et sanguinis etiam effusionem equanimiter pertulerint, qualiter etiam per ignis
examen hereticorum audacia confusa, catholicorum vero pars adepta fuerit palmam, haec
obmittenda putavi. Nam haec omnia in alio sunt opere diligenter demonstrata et per
diversas divulgata provincias. De miraculis etiam sancti patris nostri Iohannis non hic
referendum fore decrevi, quia de his in alio eleganti opere scriptum habetur, simul quia
non est michi nunc intentio proprias eius narrare virtutes, sed locis communibus laudare
defunctum.
7. Nunc vero de sanctis eius moribus imitanda dicamus. Erat igitur reverentissimus
Iohannes vultu placido, veneranda canitie, corpore procerus, animo magnus, virtutibus
dives, secularibus rebus pauper, mente humilis, affectione integer, gratia Dei plenus.

Torna all'inizio