[XV] Cum innotesceret cunctis prudentibus
Salinguerram et complices eius odio
esse usque ad perniciem ecclesie romane, populo bononiensi
cum eorum sequacibus ac Venetis exasperatis in
illum, electus ferrariensis ecclesie episcopus et partis
marchionis principes valentes ingenio consilia
ineunt ad subvertendum potentiam Salinguerre.
Et primo quidem idem dictus occupat
Bragantinum castellum, deinde post paucos dies
castellum Bondenum, quod distat a Ferraria decem
millibus passuum. Hec ut nuntiata sunt Ferrarie
quosdam dolore ac metu affecit, quosdam
gaudio ac spe letificavit permagna. Salinguerram
tamen dolor vel metus non traxit in
iram ad perniciem cuiusquam potentis
sibi suspecti, quin eos illesos abire
permisit vel comiter iussit exilium querere.
Postquam per ecclesiam romanam et ceteros
hostes Salinguerre de obsidendo Ferrariam et deinde
evellendo ipsum virum consilia
stabilita sunt, accinguntur ad bellum. Igitur
Salinguerra ad sui tutamen equites
.viiit. habuit, quorum quingenti fuerunt a Federico
transmissi. Plebeii cives Ferrarie
fere omnes consentientes erant in eum. Pecuniam
quoque permultam, quatuor
scilicet dolia plena moneta que prevedesinus
dicitur, que casu per Ferrariam transferebantur
iussu Federici, sibi ad usus oportunos
servavit, ex qua sumptus belli supplevit.
/*
|
860
865
870
875
880
885
|