ut: 'Medicina fuit in aforismis valde breviloqua' id est Ipocras
medicine inventor. (9) Est et alia species, scilicet quando
nomen instrumenti ponitur pro utente, ut: 'Pila sunt obvia pilis'
id est Romani cum Romanis pugnant (pila enim sunt proprie
Romanorum). (10) Alia species est quando nomen facientis ponitur
pro nomine rei que agitur, ut: 'Inconcinnus est iste faber',
id est opus huius fabri est inconcinnum. (11) Quandoque nomen
rei que agitur ponitur pro nomine facientis, ut: 'ars desidiosa',
frigus pigrum' 'vinum sanum', 'anguilla infirma', 'ieiunium
sanctum'.(12) Hec enim omnia sic dicuntur ab eo quod faciunt.
Alia vero species est quando ponitur continens pro contento,
ut: 'Ierusalem que occidis prophetas' id est Ierosolimite. (13)
Quandoque nomen contenti ponitur pro nomine continentis,
ut: 'Bononienses sunt circumdati magno vallo', id est Bononia.
41) CIRCUMITIO.
(2) Circuitio est rei simplicis per quandam circumlocutionem
descriptio, (3) ut si dicam: 'Christi misericordia nos salvavit',
id est Christus misericors; et: 'Ira Domini est timenda', id est
Dominus iratus.
(4) Valet hec exornatio mirabiliter in sublimi stilo et maxime
|
|