Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 399


in subsidium Siculorum, propter quod
deliberaverunt, si navigia regis offendere aliter
non valerent, quod in ultimi caudam navigii simul
irruerent, ac posteriores galeas congrederentur
insultibus, et cum vascellis ultimis decertarent.
Sicque LIV galeis in summa ad eumdem
versus Regium contra hostes accinctis in
portu, Rogerius de Laurea pro Petro de Aragonia
Siciliae admiratus, nautarum, et super
sallientium consilio convocato in platea Sancti
Johannis Hyerosolimitani, ubi singuli qui convenerant
conticebant, et arrectis auribus morabantur
intenti, hoc sermone convenientium animat
animos, vires excitat singulorum:
CAP. XXI
PARLAMENTUM ROGERII DE LAUREA.
"De duplici natione tantum sumus gentes
unanimes hic collectae, quas nec decipi credimur;
unus unit contra hostes, affectus par
sollicitat, et idem animus animat in eosdem,
et quamquam non sit eadem lingua nostra, vel
natio, negotium, quod agimus, est commune,
nec impariter tangens quemquam. Nos quidem,
domini Catalani, pro domina nostra justitia vindicanda,
vos autem Siculi, pro libertate vestra
defendenda certamus. Ego etsi, sicut vos
scitis, a tempore bonae memoriae regis nostri
in Aragonia fueram educatus, et Catalanorum
moribus enutritus, sum tamen regnicola natione,
pari affectione vobiscum regni volens
ingenuitatis antiquae compendia promovere.
Gentes autem ad unum simul in multitudine
tanta congestae, quas non minus discorditer
sejungit animus et voluntas, quam pluralis
differentia nationis, sicut sunt pluralium nationum,
ita contrariorum propositorum et alternorum
votorum, nec dubium, creduntur.
Hoc ergo pro eo disserere nobiscum solerti vestigatione
conemur, et alternativo suscitemus
sermone, quae sunt istae gentes adversae ac
de eis formidare ....... possimus. Inter has
quidem gentes sunt Galli, qui praesunt aliis,
quibus nulla inest ars marini certaminis, sed
nec ..... Post hos Provinciales, qui etsi artem
maris et usum diuturnitate temporis habeant,
eorum tamen vires scimus et animos,
qui eos pridie apud Maltam, et dudum in locis
pluribus inito bello probavimus. Sunt etiam
inter hos regnicolae, qui exercitum Gallicorum
sequuntur inviti, imo tracti et coacti ut
plurimum contra nos veniunt, nec, ut credo,
vobiscum voluntarie pugnabunt; eorum enim
animus unus, et idem, quos offensionis gallicae
gladius pertransivit. Reliqui autem aut
Tusci sunt, vel Lombardi, quos civitates Italiae
sub stipendiis ad tempus datis ad preces
Principis destinarunt. Inter hos autem si quis
est, cui mater ipsa discretio suffragatur, nec

Torna all'inizio