Iohannes Capuanus (de Capua) e Iordanus Terracinensis (de Terracina): Epistolae

Pag 24


quo nimis divisa mens tenuissima rescribentis non potuit reformare canticum,
quod ad vestri celestis instar organi aures auditorum alliceret et lectorum
animos demulceret.
3.
IOHANNES
Venerabili viro domino Iordano vicecancellario Iohannes de Capua statum
ylarem et reditum salutarem. Credunt forte aliqui quod nuper in eo
fuerim oppositus veritati, quia transmissa vobis affectionis mee pagina continebat
quod Sublacus in omnibus debeat pauper et ineptus intelligi respectu
montis aurei, scilicet Anagnini. Dixi hoc siquidem non ex voto mendacii, sed
plenissime veritatis, sentiendo tamen in spiritu et tenendo firmiter in affectu,
quod salva esset per omnia laus aquarum Sublaci perlucentium et vestris
in illis aplaudentium eduliis piscium electorum, ex quibus paucos ad votum
vel plurimos per astutam industriam et fallacem piscatorum solerciam facillime
acquisitos pluries exultando ac ridendo comeditis, me gemente quod de refectione
huiusmodi nichil meis accedat faucibus ociosis. Super premissa igitur
credulitate simplicium vel etiam discretorum me a rectitudinis calle non devium
provida vestra sinceritas affabiliter habeat excusatum et benigne substineat inclinari,
ut vestri prefulgidi et mei pallidi visionem dictaminis denuo assumatis,
cuius perlecti, si placet, fiat michi remissio libera et iocunda, cum desiderabili
comitiva vestre littere continentis, si velitis me venire Sublacum, ubi
clare intelligam et evidenter agnoscam an vestre subtilitatis an mee simplicitatis
opusculum de iurgiosa Sublaci et Anagnie laude confectum corde risibili,
quamvis etiam perspicaci, sit pura veritate conspicuum vel cuiusque
figmenti nubibus obumbratum. Ceterum me chimeram vel marinam beluam
tunc publice predicetis, quando capitis habebo pruritum vel cordis angustiam
pro aliqua littera facundie vestre culmini dirigenda, si michi deinceps in
suspirium, vobis autem in iubilum et laudis augmentum scripturam destinetis
aliquam picture vestre Sublacensi conformem, interposita verbis vestris
mellifluis quadam affectione sophistica, que me ad cursum per alta celi cum precipiti

Torna all'inizio