Petrus Damiani: Epistulae

Pag 302


tenui, quam humanus quamque suavis tuus principatus esset aecclesiis,
evidenter agnovi. Ubi nimirum ita securi sub tuae protectionis umbraculo
Deo deserviunt fratres, ac si sub maternis alis pulli confoveantur inplumes.
Et quam convenienter illi loco Fructuariae est nomen impositum,
quod non humani sensus industria, sed divina credimus dispositione
provisum.
Nam quia Effraim interpretatur foecunditas, ille proculdubio mons
est Effraim, ubi nimirum veri Israelitae consistunt. Qui dum arva mentium
assiduis sacrae scripturae sententiis quasi quibusdam ligonibus excolunt,
uberes illic spiritalium segetum proventus erumpunt, quae caelestibus
horreis angelitus inferantur. Ille, inquam, vere mons est Effraim, ubi
robur exercitus, ubi fortium cuneus bellatorum. Ibi contra diabolum assidue
geritur infoederabile bellum, et comminus in arma congreditur, hinc
agmen Israelitarum, illinc exercitus Chaldeorum. Illic Agag pinguissimus
per manum sobrietatis in frusta conciditur, et Eglon rex Moab transfixo
femore castitatis gladio trucidatur. Qui Eglon interpretatur vitulus moeroris,
ut victimam significet perditionis. Illic Madianitarum reges, Zebee
et Salmana, veri Gedeonis gladio perimuntur, illic in Golia superbiae
caput absciditur, Saul inoboedientia reprobatur, in Acitofel fraus cum
omni sacrilega duplicitate suspenditur, in Achar filio Charmi super avariciam
ingens lapidum congeries cumulatur. Ibi Iesus, non ille Benun, veraciter
Amorreorum superat reges, suosque milites facit eorum calcare cervices.
Illic plane Beselehel de lignis sethim, quae putrescere nesciunt, Deo
Israel arcam fabricat, tabernaculum construit, aureum cum septem lucernis
candelabrum erigit, mystica quoque auro gemmisque nitentia sacerdotum

Torna all'inizio