Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1972


in partes Parisius et Luteciam Parisiorum insulam
facit.
SERINIS Minoris Asye fluvius est inter Bithyniam currens atque
Galariam.
SETHERIES fluvius est Scytharum haud longe a promontorio
Crimoca.
SETIS Persarum est fluvius per Carmanios fluens.
SEURUS in extremo versus Syciliam Brutiorum fluvius
est.
SEXUS fluvius est apud Menubam.
SIBORUS fluvius est Ytalie Prestano sinui atque oppido
propinquus.
SYCILIENSIS fluvius est apud Sogoniam.
SAISUS fluvius est Persarum, arbitror ubi Macedonum portus
et Alexandri are sunt.
SICANIA fluvius est Scytharum apud Agniticam regionem.
SICRANAS fluvius est iudicio meo Persarum, cum in promontorio
quodam sit ubi Macedonum portus et Alexandri are
sunt.
SIDENUS fluvius est apud Sidonos, eoque alluitur oppidum
Balemonium.
SIDERIS fluvius est mari Hyrcano proximus et Maziti
fluvio.
SICORIS fluvius Hispanie est iuxta Ilerdam inter Surdonum
gentes effluens. Ab hoc se denominatos aiunt Sicani,
quia inde Syciliam seu Ausoniam priores venere sui.
SIGOTA seu SIGOTON fluvius est Yndie ex Caucaso prorumpens
et in Gangem fluens.
SIGRADA fluvius est Minoris Asye ex Dydimo fluens monte
et propinquus Marso decurrens.
SILARUS fluvius Lucanie Salerno civitati proximus, que ab eo
creditur nuncupata.
SILER Venetorum est fluvius de montibus exiens Tarvisinis,
et Tarvisium civitatem alluit.
SILIS fluvius est pregrandis, adeo ut ab Alexandri Macedonis

Torna all'inizio