Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 236


Trinitati. Coadunationem divinam explicat per supersubstantialitatem,
ut cum substantia superadditur substantie, quedam fiat supersubstantialitas,
verbi causa si dicas “superbenigna bonitas” vel aliquid simile. Totum
enim quod de ipsa una principe Trinitate predicatur, substantia est, licet
non omne de Trinitate secundum substantiam dicatur, quemadmodum
processiones supersubstantie sunt, sed non in substantiam vel accidens
sed relative predicantur.
Coadunatum est, inquit, uni principi Trinitati, et - pro “id est” -
commune est supersubstantialis substantia. Ecce vides quia “coadunatum”
intelligit “commune”. Supersubstantialis substantia proprie proprium
est Trinitati; convenit enim omni de Trinitate et soli et semper. Denique
diligenter notande sunt in istis proprietatibus coadunationum quedam
enuntiationes. Supersubstantialis substantia convenit vel dicitur de principe
Trinitate: vera est propositio; convenit omni Trinitati vel soli
Trinitati: falsa est; convenit omni de Trinitate: vera est; convenit soli
alicui de Trinitate: falsa est. Quomodo igitur est proprie proprium Trinitati,
cum non conveniat soli Trinitati? Potest dici quod conveniat soli
Trinitati principi, si “solum” non exclusivum sed inclusivum sit, ut non
excludantur tres persone divisim. In omni enim theologia, ubi “solus”
vel “soli” Trinitati adiungitur, non excluduntur persone sed includuntur,
ut «solus Deus habet inmortalitatem», «soli Deo honor et gloria», et
«ut cognoscant te» esse unum «solum Deum et quem misisti Ihesum
Christum». Preterea sciendum de coadunationibus istis, que uni principi
Trinitati coadunantur, per emphaticum tropum excellentissime significationis,
esse et dici coadunationes divinas et modum perfectum
coadunandi, de quo supra pollicebatur auctor iste Dionisius. Hic igitur
modus, licet ex concretivo et mathematico sit compositus, ut supersubstantialis
concretivum, substantia vero mathematicum nomen est, et
deberet esse in <concretiva>, propter sui tamen dignitatem, quia totus
dealis est, in mathematicam coadunationem concessit. Nec aliqua coadunatione
sic venerabiliter et alte sacra deitatis maiestas exprimitur. De
quibus modis vel coadunationibus seu propriis beate Trinitatis adhuc
subponit et dicit: superdealis divinitas. Quid umquam, queso te, magnificentius
dici potuit? Ac si diceret “divina divinitas”. Item adiungit aliud
proprium beate Trinitatis: superbenigna bonitas.

Torna all'inizio