Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 82


Ad secundum dicendum, quod scientia et intellectus habent certitudinem per id
quod ad cognitionem pertinet, scilicet evidentiam eius cui assentitur; fides
autem habet certitudinem ab eo quod est extra genus cognitionis, in genere
affectionis existens; et ideo scientia et intellectus est sicut in subiecto in eo a
quo habet certitudinem, non autem fides.
Ad tertium dicendum, quod meritum consistit in voluntate sicut in causa,
inquantum ipsa semper importat actum meritorium; non autem semper in ipsa
est sicut in subiecto: quia actus meritorius quandoque elicitur ab aliis potentiis.
Ad quartum dicendum, quod infidelitas est etiam in intellectu sicut in subiecto;
in voluntate autem sicut in imperante infidelitatis actum ut est, actus infidelitatis
demeritorius.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod intellectus speculativus et practicus
in hoc differunt quod intellectus speculativus considerat verum absolute, practicus
autem considerat verum in ordine ad opus. Contingit autem quandoque
quod verum ipsum quod in se considerabatur, non potest considerari ut regula
operis, sicut accidit in mathematicis, et in his quae a motu separata sunt; unde
huiusmodi veri consideratio est tantum in intellectu speculativo.
Quandoque autem verum quod in re consideratur, potest ut regula operis considerari:
et tunc intellectus speculativus fit practicus per extensionem ad opus.
Hoc autem contingit dupliciter. Quia aliquando illud verum quod utroque modo
potest considerari, non habet magnam utilitatem, nisi inquantum ordinatur ad
opus: quia cum sit contingens, non habet fixam veritatem: sicut est consideratio
de operibus virtutum; et tunc talis consideratio, quamvis possit esse et speculativi
et practici intellectus, tamen principaliter est practici intellectus. Aliquando
vero illius veri consideratio habet in se dignitatem quamdam, etiam si nunquam
ad opus ordinetur, sicut accidit in consideratione divinorum, quorum cognitio
dirigit in opere; et tamen visio Dei est ultimus finis operis; et tunc illa consideratio
principaliter est in intellectu speculativo, et secundario in practico.
Cum ergo fidei obiectum proprium sit veritas prima, quae, inquantum est finis
operis, regulat in opere: fides principaliter erit in intellectu speculativo, et
secundario in practico: quia intellectus speculativus et practicus non sunt
diversae potentiae, sed differunt fine, ut dicitur in 2 Metaphys., et 3 de Anima,
inquantum practicus ordinatur ad opus, speculativus autem ad veritatis inspectionem
tantum.

Torna all'inizio