Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 133


est trinus et unus Deus, et cuius erat dominus, dum nulla erat creatura, et quomodo
spiritus Domini ferebatur super aquas, et huiusmodi alia. Item de angelis, de celis,
de planetis atque de elementis et de creatione hominis [et de anima hominis secundum
diversas sententias filosoforum, et de unione anime et corporis quomodo fiat], et deinceps
universum vetus et novum testamentum omnesque istorias gentium et regum
et regnorum sub compendio perlustramus. Que omnia per capitula in ordine disponemus.
Nomen autem libri est panteon Gotifredi, sicut a Lucano Lucanus et ab
Oratio Oratius. Hoc autem nomen interpretatur pax Dei. In lingua nanque Teutonica
got dicitur Deus et pax dicitur fride. Inde Gotifredus pax Dei interpretatur.
Ideoque hoc nomen huic operi satis convenire videtur, cum in hoc libro vetus testamentum
cum novo et istorie Latine cum barbaris et prose cum versibus sub uno volumine
tamquam invicem pacificate concordent. Estimo autem, in causis huiuscemodi,
sicut mos est fieri, nonnullos emulos invidie livore torqueri; qui priusquam librum
inspiciant et priusquam eius elegantiam agnoscant, fient michi non equitatis iudices,
set operis detractores. Adversus quorum insidias talem ad defensionem mei voluminis
constitui armaturam, ut per singula pene libri capitula singula sint actorum nomina in
testimonium presignata; que et lectoribus autoritatem exhibeant et me ipsum a detrahentium
inmanitate defendant. Itaque supra vetus testamentum habeo auctores: Moisen,
Esdram, Iosephum, Danielem et alios prophetas, Iesum Sidrac, Davit, Salemonem,
Ester, Iudit et Machabeos. In novo autem testamento auctores inducimus omnes apostolos,
Clementem papam, Dionisium Ariopagitam, Origenem, Iohannem Crisostomum, Athanasium,
Ieronimum, Augustinum et Gregorium aliosque nonnullos ecclesie doctores.
Super istorias vero gentilium habemus etiam Iosefum, Dionium, Strabum, Orosium,
Egesippum, Suetonium, Solinum, Iulium Africanum, qui prima cronica conscripsit sub
Marco Crasso. De Chaldeis quoque habemus Berosum, qui defloravit omnia scripta Chaldeorum.
De Egiptiis inducimus Mamenot istoriografum et cronicatorem Egiptiorum.
Habemus etiam ab Egiptiis Mochum et Estium et Ieronimum Egiptium istoriografos
famosissimos. Materia igitur totius libri est universum vetus et novum testamentum et
universi reges et regna, que fuerunt vel sunt ab initio mundi usque ad tempora nostra.
Quorum omnium notamus originem et finem et nomina et etates et iesta. Sola itaque
nomina regnorum ad maiorem evidentiam in presenti proemio duximus subroganda.
Describimus igitur regnum Babiloniorum, regnum Assiriorum et Indorum et Egiptiorum
et Argivorum et Lacedemoniorum et regnum Thessalonorum et Siciniorum et Ligdorum
et Amazonum et Macedonum et Ebreorum et Grecorum, Persarum et Medorum et Troianorum et omnium regum Albanorum et regum et consulum Romanorum et

Torna all'inizio