Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 116


Non tamen est senior ita detestabilis etas
Partibus ex cunctis ut fugiatis eam.
Usus et mores seris formantur ab annis,
De veteri melius est quoque vite merum:
Annosum plerumque merum nova vina sapore
Vincit, eburque vetus carius esse solet.
Has propter causas veteranis parcere debes,
Premeditans fieri te quoque posse senem".
"Dulcia te multum contemplor dicere verba,
Dummodo non virus sint paritura michi.
Cur venias moveor, cum numquam veneris istuc:
Curas queque novas causa novella movet.
Nam vir, quando videt quod numquam viderat, inde
Cogitat id numquam quod meditatus erat.
Non lupus insidians sine causa vadit ad urbem,
Non liquidis frustra mittitur hamus aquis.
Adventus iam causa tui pandatur, ut inde

Torna all'inizio