Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 17


quia in ipso mense susceperunt triumphum de Cremonensibus, victis et superatis apud Brixanorii
campum.
26. Cognito hoc triumpho per regna rex fortissimus Henricus cum ingenti exercitu
venit Ytaliam, atque Rome in ecclesia sancti Petri discaltiatus stetit ante Paschalem papam,
expectans coronam inperandi, quemadmodum promissum fuerat sibi. Sed quia ipsam coronam
sibi dare distulit ipse papa, ipsius regis iram sensit, et se suosque cardinales, quo non
poscebat sive nolebant, duci vidit. Hinc strages multa crevit Romanorum namque turba,
ut suum papam suosque cardinales liberaret, armata cucurit. Et papa cum cardinalibus in
custodia Teothonicorum datis, rex discaltiatus in atrium ecclesie sancti Petri venit, ibique
equum ferocissimum ascendit, et ut erat nudis pedibus, in ipso impetu ibi equitando, ipsos
marmoreos gradus ecclesie sancti Petri descendit et, prout ad aures meas pervenit, cum
lancea una quinque de Romanis occidit. Otto autem Mediolanensi vicecomes cum multis
pugnatoribus eiusdem regis in ipsa strage coruit in mortem, amarissimam hominibus diligentibus
civitatem Mediolanensium et ecclesiam. Sed regia facultas et multa religiosorum
principum prudentia ita placide et benigne hanc perturbationem placavit quod altera die in
loco sancto, scilicet in ecclesia sancti Petri, ydem Pascalis papa secundus cum cardinalibus
et episcopis ceterisque viris in religionem habitis, ipsum regem Henricum solempniter coronavit
et in imperatorem exaltavit, et cum ipso exaltato et benedicto corpus et sanguinem
Christi ad altare sancti Petri comunicavit.
27. Deinde idem imperator in Germaniam festinavit; ubi vix requiem ullam habuit.
Quia cum in promuntorio, quod secus Guarmatiam continet abatiam, ipse imperator torqueretur
acutissimis febribus, Guarmatini, qui magis de morte quam de eius vita sperabant,
ut regalia sibi vindicarent, armati exierunt et conclamando ad ipsum montem appropinquaverunt.
Quod cum ipse quasi moriens persensit, sub tenore iurate fidelitatis circumstantibus
sibi ministris precepit, ut se a lecto erigerent et levarent atque induerent et super
equum ponerent atque armarent. Hiis peractis, sudor ab ipso, ceu aqua de fonte, exivit;
et stipatus a paucis, Guarmatinis obvius fuit, atque in primo congressu Guarmatinorum vexiliferum
in mortem proiecit, ipsamque civitatem in ore gladii et combustione ignis delevit.
Illam tantam turbam eiusdem civitatis, que ad ecclesiam sancti tunc consurgit, inlesam
servari precepit.
28. Mediolanenses quoque, quando iste imperator per Veronam a Roma in Germaniam
properabat, gladiis et incendiis diversisque instrumentis funditus destruxerunt Laude
in Longobardia, civitatem alteram.

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio